Hľadaný výraz: 1Mach 16,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri suo, quae fecit Cendebaeus. 2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “ Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. 3 Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit ”.

1

mail   print   facebook   twitter